— 10 n —
f Hoc cum fit, nihil de causa intelligimus praeter id, quod in effectu consideramus: quod satis
apparet ex eo, quod tum causa non nisi generalissimis terminis explicetur, nempe his
, Ergo
datur aliquid, Ergo datur aliqua potentia, etc. Vel etiam ex eo, quod ipsam negative exprimant,
Ergo non est hoc, vel illud, etc. In secundo casu aliquid causae tribuitur propter effectum,
quod clare concipitur, ut in exemplo ostendemus; verum nihil praeter propria, non vero
rei essentia particularis
.

Spinoza TIE 10 n