— 84 —

assumunt. Igitur, ut utrumque vitetur vicium, existimem, adole‐
scentes scientias artesque omnes integro iudicio doceri, quo
topicae ditent locos, ac interea sensu communi ad prudentiam
et eloquentiam invalescant, phantasia et memoria ad artes, quae
iis praestant mentis facultatibus, confirmentur; deinde discere
criticam; tum de integro de iis quae edocti sunt suo ipsorum
iudicio iudicent; et in iisdem in utramque partem disserendis
sese exerceant. Ita namque evaderent in scientiis veri, ad rerum
prudentiam solertes, ad eloquentiam copiosi, ad poësim pictu‐
ramve phantastici, ad iurisprudentiam memoriosi; et cautum
praeterea esset, ne fierent temerarii, ut qui de rebus inter di‐
scendum disputant; neve prave religiosi, ut qui nihil, nisi a
doctore dictatum, verum putant. Qua mihi in re antiqui nobis
praestare videntur: Pythagorei namque universum silebant quin‐
quennium; per quod tempus audita solo doctoris testimonio «ipse
dixit» propugnabant, et generatim tyronum philosophiae pro‐
prium munus erat audire: unde proprio vocabulo dicebantur «au‐
ditores». Atque hanc studiorum rationem Arnoldus ipse, quam‐
quam verbis negat, re tamen ipsa mihi confirmat et profitetur:
qui abditissimis cuiusvis generis disciplinarum exemplis suam
logicam refert: quae nisi artes scientiaeque, unde depromun‐
tur, antea perceptae sint, sine summa eloquentia et labore
summo praeceptorum, intelligi ab auditore aliquo pacto vix pos‐
sunt. Itaque si logica postrema discatur, praeter quae supra
memoravimus, haec etiam vitantur incommoda: nempe et quod
fert Arnoldus, qui, ut exempla utilia afferat, vix intelligitur; et
quod ferunt Aristotelici, quorum exempla, ut intelligantur, inu‐
tilissima sunt.
iv
      Methodus autem geometrica in physicam a nostris inducta
videndum, ne illud incommodum secum importet, quod cum ex
ea nihil negare possis, nisi caput ipsum aggrediaris, horum
alterum fieri necesse sit: aut physicam huiusmodi dediscere,
ut mentem ad universi contemplationem adiungas; aut, si eam
Vico NTNic 84