— 137 —

simile quid operemur: et ideo praeclarissima habentur de rebus
naturalibus cogitata, et summa omnium consensione excipiuntur,
si iis experimenta apponamus, quibus quid naturae simile fa‐
ciamus.       Et, ut uno verbo absolvam, ita verum cum bono conver‐
titur, si quod verum cognoscitur, suum esse a mente habeat
quoque a qua cognoscitur; et ita scientia humana divinae sit imi‐
tatrix, qua Deus, dum verum cognoscit, id ab aeterno ad intra
generat, in tempore ad extra facit. Et veri criterium, quemad‐
modum apud Deum inter creandum est suis cogitatis bonitatem
communicasse: «vidit Deus, quod essent bona»; ita apud ho‐
mines sit comparatum, vera quae cognoscimus, effecisse. Sed
hae res quo munitiori sita sint loco, sunt a dogmaticis scepti‐
cisque vindicanda.
Vico AntNic 137