— 83 —

verisimilia praeterea consectatur? M. Brutus hac nostra, aut ferme
nostra critica instructus (Stoicus enim erat), Milonem depreca‐
tivo statu defendendum putabat, eumque contendere absolvi opor‐
tere, cum ob eius maxima in rempublicam merita, tum quod
pessimam de ea pestem, Clodium sustulisset. At Cicero, in to‐
pica versatus, intutum existimavit talem reum, eo rerum statu,
iudicum clementiae committere, et coniectura eam caussam duxit:
quam si egisset, Milo certe, ut ipsemet profitebatur, eo iudicio
evasisset absolutus. Atqui Arnoldus, vir usquequaque doctis‐
simus, eam contemnit, et nullius frugis existimat. Utri cre‐
dendum, Arnoldone, qui negat, an Ciceroni, qui se a topica
potissimum eloquentem factum affirmat et profitetur, aliorum esto
iudicium: nos autem, ut ne quo alteri donemus, alteri rapiamus,
dicimus, ut critica veraces, ita topica nos fieri copiosos; quod,
quemadmodum olim Stoici in critica, Academici in topica arte
toti fuere, ita hodie ratio disserendi Stoicorum arida et deducta
apud recentiores, varia autem et multiplex Academicorum apud
Aristotelicos in usu est: quodque, a Pico Mirandulano propositum,
doctissimus quis recentior uno sorite perstringeret, Caietanus
centum numero syllogismis oppugnat. Et perpetuo animadvertere
licet antiquas philosophorum sectas, quo longius ab hac critica
recesserunt, eo copiosiores fuisse. Stoici, quibus aeque ac nostris
mentem veri regulam esse placuit, omnium maxime minuti et
exiles; Epicurei, qui sensum esse voluerunt, puri et aliquanto
amplius explicati; at Academici antiqui, Socratem secuti, qui nihil
se scire, praeterquam nescire affirmabat, abundantes et ornatis‐
simi; Academici vero novi, qui hoc ipsum nescire se nescire
profitebantur, torrentium more exundabant et nivis ritu spissi.
Et Stoici atque Epicurei unam duntaxat disputationis partem
propugnabant. Plato in alterutram, quae verisimilior videretur,
inclinare: Carneades autem utrumque complectebatur oppositum,
et uno die iustitiam esse, altero non esse, aequis rerum momentis
et incredibili disserendi vi, disputabat. Atque haec omnia inde
orta, quia verum unum, verisimilia multa, falsa infinita.       Quare utraque disserendi ratio viciosa: topicorum, quia
saepe falsa arripiunt; criticorum, quia verisimilia quoque non
Vico NTNic 83