— 10 —
      Si accurate attendo, possunt omnes ad quatuor potissimum reduci.
      I. Est Perceptio, quam ex auditu, aut ex aliquo signo, quod
vocant ad placitum, habemus.
      II. Est Perceptio, quam habemus ab experientia vaga, hoc
est, ab experientia, quae non determinatur ab intellectu; sed tantum
ita dicitur, quia casu sic occurrit, et nullum aliud habemus
experimentum, quod hoc oppugnat, et ideo tanquam inconcussum
apud nos manet.
      III. Est Perceptio, ubi essentia rei ex alia re concluditur, sed
non adaequate; quod fit, f cum vel ab aliquo effectu causam colligimus,
vel cum concluditur ab aliquo universali, quod semper
aliqua proprietas concomitatur.
      IV. Denique Perceptio est, ubi res percipitur per solam suam
essentiam, vel per cognitionem suae proximae causae.
Spinoza TIE 10