— 136 —

existant, elementa verborum sibi confingit, ex quibus ideae sine
ulla controversia excitentur. Et id quoque sapientes Latinae
linguae authores satis perspexerunt, cum Romanos ita locutos
esse sciamus, ut «quaestionem nominis» et «definitionis» promi‐
scue dicerent; et tunc quaerere definitionem putarent, cum quae‐
rebant quid, verbo prolato, in communi hominum mente exci‐
taretur.       Ex his vides idem humanae scientiae ac chemicae evenisse:
uti enim haec, dum rei omnino irritae studet, praeter propositum
humano generi utilissimam operariam artem, spargiricam pe‐
perit; ita dum humana curiositas verum natura ei negatum
vestigat, duas scientias humanae societati utilissimas genuit,
arithmeticam et geometriam, atque ex his progenuit mechani‐
cam, omnium artium hominum generi necessariarum parentem.
Cum igitur scientia humana nata sit ex mentis nostrae vicio,
nempe summa eius brevitate, qua extra res omnes est, et qua
quae noscere affectat non continet, et quia non continet, vera
quae studet non operatur; eae certissimae sunt, quae originis
vicium luunt, et operatione scientiae divinae similes evadunt,
utpote in quibus verum et factum convertantur.       Atque ex his, quae sunt hactenus dissertata, omnino colligere
licet, veri criterium ac regulam ipsum esse fecisse: ac proinde no‐
stra clara ac distincta mentis idea, nedum ceterum verorum, sed
mentis ipsius criterium esse non possit: quia, dum se mens cogno‐
scit, non facit, et quia non facit, nescit genus seu modum, quo
se cognoscit. Cumque humana scientia ab abstractione sit, ic‐
circo scientiae minus certae, prout aliae aliis magis in materia
corpulenta immerguntur: uti minus certa mechanice quam geo‐
metria et arithmetica, quia considerat motum, sed machinarum
ope: minus certa physice quam mechanice, quia mechanice
contemplatur motum externum circumferentiarum, physice in‐
ternum centrorum: minus certa moralis quam physica, quia
physica considerat motus internos corporum, qui sunt a natura,
quae certa est; moralis scrutatur motus animorum, qui penitissimi
sunt, et ut plurimum a libidine, quae est infinita, proveniunt.
Atque indidem in physica ea meditata probantur, quorum
Vico AntNic 136