— 135 —

tionem et divisionem significat; quasi quae dividimus non sint
amplius quae erant composita, sed deminuta, mutata, corrupta.
An id ratio sit, cur via «resolutiva», quam dicunt, sive per ge‐
nera et syllogismos, quae ab Aristotelaeis celebratur, vana com‐
periatur; sive per numeros, quam tradit algebra, sit divinatoria;
sive per ignem et mestrua, qua pergit chemica, eat tentabunda?       Per haec igitur, cum homo, naturam rerum vestigabundus, tan‐
dem animadverteret se eam nullo assequi pacto, quia intra se ele‐
menta, ex quibus res compositae existant, non habet, atque id fieri
ex sua mentis brevitate, nam extra se habet omnia; hoc suae
mentis vicium in utiles vertit usus, et abstractione, quam dicunt,
duo sibi configit; punctum, quod designari, et unum, quod
multiplicari posset. Atqui utrumque fictum: punctum enim, si
designes, punctum non est; unum, si multiplices, non est amplius
unum. Insuper pro suo iure sumpsit ab his in infinitum usque
procedere, ita ut lineas in immensum ducere, unum per innumera
multiplicare sibi liceret. Atque hoc pacto mundum quemdam
formarum et numerum sibi condidit, quem intra se universum
complecteretur: et producendo, vel decurtando, vel componendo
lineas, addendo, minuendo, vel computando numeros infinita
opera efficit, quia intra se infinita vera cognoscit.       Neque enim in solis problematibus, sed in theorematis ipsis,
quae vulgo sola contemplatione contenta esse putantur, opera‐
tione opus est. Etenim, dum mens colligit eius veri elementa,
quod contemplatur, fieri non potest quin faciat vera, quae co‐
gnoscit. Porro, quia physicus non potest res ex vero definire,
hoc est rebus suam cuique naturam addicere, et ex vero facere;
id enim fas Dei est, nefas homini; nomina ipsa definit, et ad
Dei instar ex nulla re substrata, tamquam ex nihilo res veluti
creat, punctum, lineam, superficiem: ut «puncti» nomine
intelligat quid, quod partes non habeat; appellatione «lineae»,
puncti excursum, sive longitudinem, latitudinis ac profundi‐
tatis expertem; acceptione «superficiei» duarum diversarum
linearum in unum punctum coitionem, sive latitudinem cum
longitudine, praecisa profunditate. Atque hoc pacto, quando ei
negatum est elementa rerum tenere, ex quibus res ipsae certo
Vico AntNic 135