— 134 —

et ab his, uti ab omnibus aliis rebus, extulit ens et unum.
Et metaphysica ens, arithmetica unum, eiusque multiplicatio‐
nem, geometria figuram eiusque commensus, mechanica mo‐
tum ab ambitu, physica motum a centro, medicina corpus, lo‐
gica rationem, moralis voluntatem contemplatur.       Sed de hac rerum anatome idem ac de quotidiana humani
corporis factum est, in qua acriores physici non parum de situ,
structura et usu partium ambigunt, ne non per mortem liquoribus
concretis, cessante motu et sectione ipsa, et situs et structura
viventis corporis perierint, quamobrem earundem usus explorari
non possit.       Nam hoc ens, haec unitas, haec figura, motus, corpus, in‐
tellectus, voluntas, alia in Deo, in quo sunt unum, alia in
homine, in quo divisa: in Deo vivunt, in homine pereunt.
Cum enim Deus «eminenter», ut theologi Christiani loquuntur,
sit omnia, et cum perennis entium generatio corruptione eum
nihil demutent, quia eum nihil augent, nec minuunt; entia finita
et creata sunt disposita entis infiniti ac aeterni; ita ut Deus
unus sit vere ens, cetera entis sint potius. Quare Plato, cum
absolute «ens» dicit, summum Numen intelligit. Sed quid Platone
opus teste, cum Deus ipse nobis se ipsum definiat: «Qui sum»,
«Qui est», tamquam singula quaeque prae eo non sint? Et nostri
ascetae, sive metaphysici Christiani, ita praedicant: nos prae
Deo, quantumlibet maximos, et quavis de causa maximos, nihil
esse. Et, cum Deus unice unus sit, quia est infinitus (infinitum
enim multiplicari non potest), creata unitas prae eo perit: et ob
id ipsum prae eo perit corpus; quia immensum dimensionem
non patitur: perit motus, qui loco definitur, quia perit corpus;
nam corpore locus completur: ratio haec humana perit, quia,
cum Deus habeat intra se quae intelligit et omnia praesentia
habeat, quae in nobis sunt ratiocinia, in Deo sunt opera: po‐
stremo haec nostra voluntas flexilis; at Deus, cum nullum
alium sibi propositum finem habeat, quam seipsum, cumque is
sit optimus, eius voluntas ineluctabilis est.       Et harum rerum vestigium, quas disseruimus, in Latinis locu‐
tionibus observamus: nam idem verbum «minuere» et diminu‐
Vico AntNic 134