— 79 —

ii
      Etenim critica id nobis dat primum verum, de quo, vel cum du‐
bitas, certus fias; et quo omnem prorsus Academiam novam pro‐
fligasse existimatur. Analysis autem mira methodi facilitate proble‐
mata geometrica antiquis insoluta dissolvit. Et antiqui geometria
et mechanica, tamquam physicae instrumentis, usi sunt; non per‐
petuo tamen: nostri iisdem et perpetuo, et melioribus. Nam
geometriam analysi explicatiorem, et mechanicam novamne,
nostrae disputationis non est; novis certe et ingeniosissimis in‐
ventis auctam adhibent duces: et, ne ab iis unquam in tene‐
bricoso naturae itinere deserantur, methodum geometricam in
physicam importarunt, qua veluti Ariadneo aliquo filo alligati,
institutum peragunt iter, et caussas, quibus haec admirabilis
mundi machina a Deo Opt. Max. constructa est, non iam ten‐
tabundi physici, sed velut immensi alicuius operis architecti
describunt. Chemica antiquis prorsus incognita, quibus adiumen‐
tis instruit medicinam! quae chemicorum phaenomenon simili‐
tudine apposita, quam plurimas humani corporis functiones et
morbos nedum coniicit, oculis plane cernit. Certe spargirica,
eius soboles, desiderabatur antiquis: nos eorum voti compotes
facti sumus. Et chemica a quibusdam in physicam invecta est;
uti et a quibusdam mechanica in medicinam. Et chemico‐phy‐
sica nonnulla meteora aliaque naturae opera manu pene facit:
mechanico‐ autem medicina per machinae momenta humani cor‐
poris describit morbos et curat. At anatome praeter sanguinis
circumitum, nervorum originem et innumeros succos, vasa
ductusque humani corporis, per quae iam praestabat antiquae,
microscopii praesidio glandium miliarium, minutorumque visce‐
rum, plantarum, bombicis insectorumque, et praecipue ad gene‐
rationem planissime perspiciendam, ovi incubati descriptionem;
quae omnia antiquorum oculos effugerunt, luculenter illustrat.
Et astronomia, telescopio adiuta, nova sidera, multas solis
easque variantes maculas et erronum phases observat: quae
Vico NTNic 79