— 132 —

Deo esse primum verum, quia Deus primus Factor; infinitum,
qui omnium Factor; exactissimum, quia cum extima, tum intima
rerum ei repraesentat elementa, nam continet. Scire autem sit
rerum elementa componere: unde mentis humanae cogitatio, di‐
vinae autem intelligentia sit propria; quod Deus omnia elementa
rerum legit, cum extima, tum intima, quia continet et disponit:
mens autem humana, quia terminata est, et extra res ceteras
omnes, quae ipsa non sunt, rerum duntaxat extrema coactum
eat, nunquam omnia colligat; ita ut de rebus cogitare quidem
possit, intelligere autem non possit; quare particeps sit rationis,
non compos.       Quae ipsa ut similitudine illustrem, verum divinum est imago
rerum solida, tamquam plasma; humanum monogramma, seu,
imago plana, tamquam pictura; et quemadmodum verum divinum
est quod Deus, dum cognoscit, disponit ac gignit, ita verum
humanum sit, quod homo, dum novit, componit item ac facit:
et eo pacto scientia sit cognitio generis, seu modi, quo res
fiat, et qua, dum mens cognoscit modum, quia elementa com‐
ponit, rem faciat; solidam Deus quia comprehendit omnia,
planam homo quia comprehendit extima.       Quae sic dissertata quo facilius cum nostra religione com‐
ponantur sciendum est antiquos Italiae philosophos putasse
verum et factum converti: quia mundum aeternum putarunt, ac
proinde Deum ethnici philosophi coluerunt, qui semper ad ex‐
tra, quod nostra theologia negat, sit operatus. Quare in nostra
religione, qua profitemur mundum ex nihilo creatum in tem‐
pore, res haec opus habet distinctione, quod verum creatum
convertatur cum facto, verum increatum cum genito. Quemad‐
modum Sacrae paginae, elegantia vere divina, Dei Sapientiam,
quae in se omnium rerum ideas continet et idearum omnium
proinde elementa, «Verbum» appellarunt: quod in eo idem sit
verum ac comprehensio elementorum omnium, quae hanc rerum
universitatem componit et innumeros mundos posset, si vellet,
condere: et ex iis in sua divina omnipotentia cognitis exactis‐
simum reale verbum existit, quod, cum ab aeterno cognoscatur
a Patre, ab aeterno item ab eodem genitum est.
Vico AntNic 132