— 78 —

nostras et antiquorum comparare: sed quid nostra studiorum
ratio antiquam vincit, ecquid ab ea vincitur, et quo pacto, ne
vincatur, disserere. Quare novae artes scientiaeque et nova
inventa a novis sciendi instrumentis adiumentisque, si non
separanda, distinguenda sunt tamen: illa namque studiorum
materies est; haec via et ratio, proprium nostrae dissertationis
argumentum.       Studiorum enim ratio tribus omnino rebus omnis contineri vi‐
detur: instrumentis, adiumentis et fine. Instrumenta enim ordinem
complectuntur: nam qui instructus ad aliquam artem scientiamque
addiscendam accedit, rite et ordine accedit. Instrumenta autem
praeeunt; adiumenta comitantur; finis vero, quamquam sequitur,
ad eum tamen studiosi et a principio, et per omnem studiorum
rationem spectare debent. Pro hoc item ordine nostram disserta‐
tionem dispensemus, ut primo de instrumentis, tum de adiumentis
nostrae studiorum rationis disseramus. De fine autem, quia per
eam, uti sanguis per totum corpus, diffunditur; quemadmodum
sanguinis motus, ubi sensibiliores arteriae sunt, observatur; ita,
inquam, de nostrae studiorum rationis fine, ubi is magis emi‐
neat, disputabimus.       Nova autem scientiarum instrumenta alia et ipsa scientiae
sunt, alia artes, alia mera artis opera, vel naturae. Omnium
scientiarum artiumque commune instrumentum est nova critica;
geometriae analysis; physicae haec ipsa geometria, eiusque me‐
thodus, et nova fortasse mechanica; medicinae instrumentum
est chemica, et ex ea nata spargirica; anatomiae microscopium;
telescopium astronomiae; geographiae denique polaris lapidis
urna. In novis autem adiumentis enumero artes de compluribus
rerum argumentis, quae antiquitus prudentiae committebantur,
redactas; optimorum copiam exemplorum, typos literarios, et
studiorum universitates constitutas. Finis autem omnium studio‐
rum unus hodie spectatur, unus colitur, unus ab omnibus ce‐
lebratur, veritas. Quarum rerum omnium sive facilitatem, sive
utilitatem dignitatemque spectetis, nostra studiorum ratio omni
procul dubio antiqua rectior esse meliorque videatur.
Vico NTNic 78