— 131 —

CAPUT I

i

De vero et facto

Latinis «verum» et «factum» idem — Quid «intelligere» — Quid «cogi‐
      tare» — Quid «ratio» — Homo «rationis particeps» dictus — Verum
      est ipsum factum — Cur in Deo primum verum — Cur id infinitum —
      Cur exactissimum — Quid scire sit — Hominis cogitatio, intelligentia
      Dei propria — Verum divinum imago rerum solida, humanum plana
      — Scientia est cognitio modi quo res fiat — Cur antiquis Italiae
      philosophis verum idem ac factum — In nostra religione distinguenda
      res est — Cur Sapientia divina «Verbum» appellatum.       Latinis «verum» et «factum» reciprocantur, seu, ut Schola‐
rum vulgus loquitur, convertuntur; atque iisdem idem est «intel‐
ligere», ac «perfecte legere», et «aperte cognoscere». «Cogi‐
tare» autem dicebant, quod nos vernacula lingua dicimus «pen‐
sare» et «andar raccogliendo». «Ratio» autem iisdem signifi‐
cabat et arithmeticae elementorum collectionem, et dotem homi‐
nis propriam, qua brutis animantibus differt et praestat: homi‐
nem autem vulgo describebant animantem «rationis participem»,
non compotem usquequaque. Altrinsecus, uti verba idearum,
ita ideae symbola et notae sunt rerum: quare quemadmodum
legere eius est, qui colligit elementa scribendi, ex quibus verba
componuntur; ita intelligere sit colligere omnia elementa rei,
ex quibus perfectissima exprimatur idea.       Hinc coniicere datur, antiquos Italiae sapientes in haec de
vero placita concessisse: verum esse ipsum factum; ac proinde in
Vico AntNic 131