— 10 —
      Et quidem certe ab his doctoribus scientiae vobis omnes
sunt perdiscendae. Etenim manca et debilis institutio literaria
— 11 —
illa est in unam, certam ac peculiarem disciplinam tota mole
incumbentium. Scientiae namque eadem natura sunt qua virtutes:
de quibus Socrates, qui in placitis habebat ipsas virtutes
nihil aliud esse quam scientias, omnino negabat uspiam unam
esse veram nisi ibidem ceterae omnes adessent. Quid? contraxisti
frontem? an hoc dicto vestra ingenia deterrui? Iniuriam
sane facitis divinae vestrae mentium origini. Ne supina vota
concipiatis ut dormientibus vobis in sinum de coelo cadat
sapientia, eius efficaci desiderio commoveamini, improbo invictoque
labore facite vestri pericula, quid possitis - conaminor,
quantum possitis; - vestras in omnes partes versate
vires, vestras mentes excutite et incalescite deo quo pleni estis:
eoque consilio, quod poëtis natura evenit, vobis ipsis mirantibus,
divina edideritis vestra ingeniorum miracula. Haec quae
dissero literati itali, momentoso illo et ad rem qua de agimus
apposito verbo, graviter luculenterque confirmant, quo quanque
studiorum universitatem «Sapientiam» appellant.
Vico DMH 10-11