— 130 —

conversa a centro circumcirca expellerentur ad ambitum, et res
omnes per systolem et diastolem quandam gigni, vivere et inte‐
rire; tu et eximii huius civitatis doctrina viri, Augustinus Aria‐
nus, Hyacinthus de Christophoro et Nicolaus Galitia, me mo‐
nuistis, ut eam rem a capite aggrederer, ut rite et ordine
constabilita videretur. Itaque idem insistens originum Latinarum
iter, haec metaphysica sum meditatus, quae his nominibus tibi
inscribo: nam ex posterioribus curis aliquam praeclarissimis iis
tribus viris dabo in grati animi et singularis observantiae te‐
stimonium.
Vico AntNic 130