— 129 —
      Et principio eas locutiones, quae coniecturae locum faciunt,
quas prisci Italiae sapientes de primo vero ac summo Numine
animoque humano opiniones haberent, hoc primo libro exequi;
eumque tibi, vir amplissime, Paulle Matthia Doria, inscribere,
seu potius in hoc libro de metaphysicis rebus, te auspice, disse‐
rere certum fuit: qui, ut summum genere et doctrina philosophum
decet, praeter cetera philosophica, his celsissimis studiis delec‐
taris; et ea ipsa per summam magnanimitatem et sapientiam
excolis. Magni enim animi illud est, quod praeclara aliorum
sublimium philosophorum meditata admiraris quidem et laudas;
sed et maiora de te confidis et praestas. Nec minoris sapientiae
illud, quod unus recentiorum omnium primum verum in humanos
usus deduxisti, et altera via in mechanicam, altera in civilem doc‐
trinam derivasti, et principem omni mala regni arte, qua suum
Cornelius Tacitus et Nicolaus Macchiavellus imbuerunt, integrum
formas: quo nihil ad Christianam legem conformius, nihil ad
rerumpublicarum felicitatem exoptatius. Sed isthaec communia
tua sunt erga quemvis merita, ad quem vel sola tui amplissimi
ac praeclarissimi nominis fama pervenerit. His autem tua erga
me illa propria accedunt, quod me et mea pro tua singulari
humanitate benignissime excipias, tuque potissimus me ad huius‐
modi studia excitaveris. Cum enim anno superiore, super coena,
apud te domi dissertationem habuissem, in qua ex his ipsis La‐
tinae linguae originibus naturam collocabam in motu, quo per
vim cunei quaeque in sui motus centra compellerentur, et vi
Vico AntNic 129