— 74 —

talem tantamque rempublicam sapientissimis consiliis domi mi‐
litiaeque illustrarunt; ea demum sapientia praeditus, ut tua unius
mens ingentes valeat exercitus quo debita Carolo regna paret,
universos senatus quo parta conservet. Esset modo, ut tibi
tantae dignationis gratias cum tuis laudibus admixtas ageremus;
sed grates te dignae tua ipsius aeterna sunt benefacta, et tunc te
pro dignitate laudari existimas, cum quisque nostrum, te mode‐
ratore, suum sedulo obeat munus. Itaque, quando per tuam sa‐
pientiam licet, ad hos sapientiae novitios orationem convertam.
Vico NTNic 74