— 10 —
Hinc intelligite quo
honore quantaque veneratione vos eos prosequi oporteat; quod
ab eorum laeva tot amplissimi senatores adsideant; qua loci
dignitate profitentur, se suam huic publicae eruditioni accepto
referre sapientiam, qua praeclarissimos in republica honores
adepti sunt. Quibus argumentis plenissimis dignitatis magnum
excitate animum, et magnanimitatis pulcherrimam illam notam
ostendite: vos dociles, obsequentes et gratos ab his doctissimis
antecessoribus castigari, doceri, corrigi, quod hi in hac non
solum Italiae sed totius ferme Europae splendidissima urbe,
vestram conditionem velint quam ornatissimam; et nunc patria
pietate heic se vobis praebent ut vos omnibus et cyclicis et
acroamaticis, quae usquam celebrantur, disciplinis instituant.
Namque id est quod haec vox «studiorum universitas» pollicetur.
Vico DMH 10