— 73 —

ad

VINCENTIUM GRIMANUM

S. R. E. Cardinalem amplissimum

et excellentissimum

Regni Neapolitani

pro

CAROLO AUSTRIO

tertio eius nominis rege

moderatorem

officium
      Cum sacri iuris sit, Vincenti Grimane, cardinalis am‐
plissime, res haud consecratas haberi, quae non sunt rite
per pontifices dedicatae; cumque regia haec regni Neapolitani
academia studiorum huius anni inauspicationem Carolo tertio
Austrio, Hispaniarum nostroque potentissimo regi, vovisset;
et religio esset, tamquam profanos adire principem, qui et sua
regis vi sacer et regiarum virtutum, quae eum exornant, di‐
vinis prope honoribus dignus est; diligentissimis tecum precibus
egit, ut qui cum nostra omnium felicitate in hoc regno mode‐
rando tanti regis sacra, iustitiam, fidem concordiamque tueris,
tua praesentia et authoritate hoc votum suum quam solennis‐
sime exolverent. Existimasti tuum haec castissima sapientiae
desideria rata facere: quando in ea republica natus es, quae
sapientissimis institutis fundata, cum omnes orbis terrarum
omnis memoriae respublicas aequabili statu imperii devicisset,
temporum aeternitati videtur condita, iis maioribus ortus, qui
Vico NTNic 73