— 126 —
      Nationes autem doctas, a quibus eas accipere possent, duas in‐
venio, Iones et Hetruscos. De Ionum doctrina non est ut multis
doceam: cum in iis Italica philosophorum secta, et quidem doctis‐
sima praestantissimaque floruerit. Hetruscos autem eruditissimam
gentem fuisse, magnificorum doctrina sacrorum, qua praestabat,
confirmat. Ibi enim theologia civilis exculta est, ubi theologia
naturalis excolitur: ibique religiones augustiores, ubi digniores
de summo Numine opiniones habentur; et ideo apud nos Chri‐
stianos castissimae omnium ceremoniae, quia omnium sanctissima
de Deo dogmata. Sed et architectura ceterarum simplicissima
Hetruscorum, grave argumentum praebet, eos in geometria
Graecis priores fuisse. Ab Ionibus autem bonam et magnam
linguae partem ad Latinos importatam ethymologica testatum fa‐
ciunt. Ab Hetruscis autem religiones deorum, et cum iis locu‐
tiones etiam sacras, et pontificia verba Romanos accersisse,
constat. Quamobrem certo coniicio ab ea utraque gente doctas
verborum origines Latinorum provenisse; et ea de caussa animum
adieci ad antiquissimam Italorum sapientiam ex ipsius Latinae
linguae originibus eruendam. Opus sane hactenus, quod sciam,
intentatum, sed forsan dignum quod inter Francisci Baconis
desideria numeraretur.       Plato enim in Cratylo eadem via priscam Graecorum sapien‐
tiam assequi studuit. Quare quod Varro in Originibus, Iulius Sca‐
liger, De caussis Latinae linguae, Franciscus Sanctius in Mi‐
nerva, ibidemque in notis Gaspar Scioppius praestiterunt, longo
a nostro distat incoepto. Ii enim ex philosophia, quam ipsi docti
fuerant et excolebant, linguae caussas eruere et systema com‐
prehendere satagerunt; nos vero, nullius sectae addicti, ex ipsis
vocabulorum originibus quaenam antiquorum sapientia Italorum
fuerit sumus indagaturi.
Vico AntNic 126