— 8 —
XI.
Quomodo mens nostra
notior fit quam corpus.

      Jam vero ut sciatur, mentem nostram non modo
prius et certius, sed etiam evidentius quam corpus cognosci,
notandum est, lumine naturali esse notissimum,
nihili nullas esse affectiones sive qualitates; atque ideo
ubicunque aliquas deprehendimus, ibi rem sive substantiam,
cujus illae sint, necessario inveniri; et quo
plures in eadem re sive substantia deprehendimus,
tanto clarius nos illam cognoscere. Plura vero in
mente nostra, quam in ulla alia re a nobis deprehendi,
ex hoc manifestum est, quod nihil plane efficiat, ut aliquid
aliud cognoscamus, quin idem etiam multo certius
in mentis nostrae cognitionem nos adducat. Ut si
terram judico existere, ex eo quod illam tangam vel
videam, certe ex hoc ipso adhuc magis mihi judicandum
est mentem meam existere: fieri enim forsan
— 9 —
potest, ut judicem me terram tangere, quamvis terra
nulla existat; non autem, ut id judicem, et mea mens
quae id judicat nihil sit; atque ita de caeteris.
Descartes PPh 8-9