— 125 —

PROOEMIUM

Occasio scribendorum — Linguae doctae a nationum philosophis — Doctae
      latinae linguae origines ab Ionibus et Hetruscis — Secta Italica sapien‐
      tissima — Hetrusci metaphysica doctissimi — Hetrusci geometria Grae‐
      cis antiquiores — Hoc opus ad Cratyli Platonici exemplum. Aliud ac
      Varronis, Scaligeri, Sanctii Scioppiique.       Dum linguae Latinae origines meditarer, multorum bene
sane verborum tam doctas animadverti, ut non a vulgari populi
usu, sed interiori aliqua doctrina profecta esse videantur. Et
sane nihil vetat, quin aliqua lingua philosophicis locutionibus
referta sit, si in ea gente multum philosophia celebretur. Ex
mea quidem memoria promere id possim, quod, dum Aristotelaei
philosophi et Galenici medici florebant, per ora hominum illi‐
teratorum pervulgata erant «fuga vacui», «naturae aversiones
et studia», «quatuor humores» et «qualitates» et innumera
eiusmodi; postea vero quam neoterica physice et medicina
ars invaluit, vulgus hominum passim audias «sanguinis cir‐
cumlationem» et «coagulum», «utilia noxiaque fermenta»,
«aëris pressionem», et alia id genus loqui. Ante Hadrianum
Caesarem hae voces «ens», «essentia», «substantia», «accidens»,
Latinis inaudita, quia Aristotelis Metaphysice incognita; viri
docti post ea tempora eam celebrarunt, et ea vocabula divul‐
gata. Quapropter, cum Latinam linguam locutionibus satis doc‐
tis scatere notassem, et priscos Romanos usque ad Pyrrhi
tempora nulli rei, praeterquam rusticae et bellicae, dedisse ope‐
ram, historia testetur; eas ab alia docta natione ipsos acce‐
pisse et imprudentes usos esse coniectabam.
Vico AntNic 125