— 8 —
X.
Quae simplicissima sunt
et per se nota, definitionibus
Logicis obscuriora
reddi; et
talia inter cognitiones
studio acquisitas
non esse numeranda.

      Non hic explico alia multa nomina, quibus jam usus
sum, vel utar in sequentibus, quia per se satis nota
mihi videntur. Et saepe adverti Philosophos in hoc errare,
quod ea, quae simplicissima erant ac per se nota,
Logicis definitionibus explicare conarentur; ita enim
ipsa obscuriora reddebant. Atque ubi dixi hanc propositionem,
ego cogito, ergo sum , esse omnium primam
et certissimam, quae cuilibet ordine philosophanti occurrat,
non ideo negavi quin ante ipsam scire oporteat,
quid sit cogitatio, quid existentia, quid certitudo;
item, quod fieri non possit, ut id quod cogitet non existat,
et talia; sed quia hae sunt simplicissimae notiones, et
quae solae nullius rei existentis notitiam praebent, idcirco
non censui esse numerandas.
Descartes PPh 8