— 7 §9 —
      § IX. Oratio sensitiva perfecta est Poema, complexus
regularum ad quas conformandum poema
Poetice,
scientia poetices Philosophia Poetica, habitus
conficiendi poematis
Poesis, eoque habitu gaudens
Poeta.
      In recoquendis harum vocum, quas scholastici dicunt,
definitionibus nominalibus patent compilanda Scaligerorum,
Vossiorum plurimorumque refertissima scrinia. Libentes tamen
manum de tabula, si hoc unum monuerimus. Poema
et poesin, cum Lucilio Nonius Marcellus Aphthonius Donatus
videntur distinguere tantum ut maius et minus, et
poeseos i. e. longioris cuiusdam poematis, poema facere
partem aliquam et sectionem, ut differant, sicut Ilias et
navium graecarum catalogus apud Homerum. In quo tamen
a Vossio iam oppositus illis est usus
Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Quando tamen idem Ciceronem concedit uti termino poeseos
loco poematis, omne punctum vix feret. Citata enim loca
contrarium innuere videntur, Quaest. Tuscul. l. V. 114,
quum Homero non poesin sed picturam tribuit, artem omnia
— 8 §9 —
et ea quae sub oculos cadunt imitandi in coeco miratur
non vero huius artis effectum, saltim non exclusive, quod
tamen necessarium esset, si hinc insolitus vocis poeseos
significatus probari posset. Alter locus non in libro VI,
ut in duabus Vossii editionibus scriptum legitur, sed in
Quaest. Tuscul. l. IV. 71 poesin Anacreontis totam esse
dicit amatoriam
. An vero hic queat substitui vox poema
in numero singulari: an potius omnem fundendorum carminum
impetum apud Anacreontem ad amores canendos
unice propendere doceat Cicero et poesis ita retineat vindicatam
ipsi potestatem, non difficulter, nisi fallimur, poterit
diiudicari.
Baumgarten MPh 7-8