— 150 —
      5) Assumsi inter demonstrandum quantitates incomparabiliter
— 151 —
parvas, verbi gratia differentiam duarum quantitatum
communium ipsis quantitatibus incomparabilem. Sic enim talia,
ni fallor, lucidissime exponi possunt. Itaque si quis nolit adhibere
infinite parvas, potest assumere tam parvas quam sufficere
judicat, ut sint incomparabiles et errorem nullius momenti,
imo dato minorem, producant. Quemadmodum terra pro puncto,
seu diameter terrae pro linea infinite parva habetur respectu coeli,
sic demonstrari potest, si anguli latera habeant basin ipsis incomparabiliter
minorem, angulum comprehensum fore recto incomparabiliter
minorem, et differentiam laterum fore ipsis differentibus
incomparabilem; item differentiam sinus totius, sinus complementi
et secantis fore differentibus incomparabilem; item differentiam
chordae, arcus et tangentis. Unde cum hae sint ipsae
infinite parvae, erunt differentiae infinities infinite parvae,
et sinus versus etiam erit infinities infinite parvus adeoque recto
incomparabilis.
Leibniz Tent 150-151