— 391 —
Quippe ut unicum tantummodo allegem, quia omnis nostra ratiocinatio in praedicati
cum subiecto vel in se vel in nexu spectato identitatem detegendam resolvitur,
ut ex regula veritatum ultima patet, hinc videre est: Deum non egere
ratiocinatione, quippe, cum omnia obtutui ipsius liquidissime pateant, quae conveniant
vel non conveniant, idem actus repraesentationis intellectui sistit, neque
indiget analysi, quemadmodum, quae nostram intelligentiam obumbrat nox,
necessario requirit.
Kant ND 391