— 479 —
      Scholion. Non alienum fore ab instituti ratione autumavi, post vindicatas
corpori cuilibet partes primitivas simplices, et post assertam infinitam
spatii sui divisionem, cavere, ne quisquam monades pro infinite parvis corporis
particulis habeat. Etenim spatium, quod est substantialitatis plane expers et
relationis externae unitarum monadum phaenomenon, vel in infinitum continuata
divisione plane non exhauriri, abunde hoc pacto patescit; in quocunque
autem composito compositio est nonnisi accidens, et sunt substantialia compositionis
subiecta, illud infinitam pati divisionem absonum est. Inde enim etiam
sequeretur, partem quamlibet corporis primitivam ita esse comparatam, ut nec
mille aliis, nec myriadibus, nec millionum millionibus, uno verbo, non, quotcunque
assignare libuerit, iuncta particulam quamlibet materiae constituat, quod
certe haud obscure omnem substantialitatem compositi tollit, neque itaque in
corpora naturae cadere potest.
Kant MoPh 479