— 150 —
Nihil autem refert,
quis sit motus rectilineus, quo ad centrum acceditur vel
ab ipso receditur (quem voco motum paracentricum), modo
circulatio ipsius mobilis M, ut 3M 2T , sit ad circulationem aliam
ejusdem mobilis, 2M 1T , ut ⊙ 1M ad ⊙ 2M , hoc est si circulationes
aequalibus temporum elementis factae sint reciproce ut radii.
Cum enim arcus isti elementarium circulationum sunt in ratione
composita temporum et velocitatum, tempora autem elementaria
assumantur aequalia, erunt circulationes ut velocitates, itaque et
velocitates reciproce ut radii erunt, adeoque circulatio dicetur
harmonica.
Leibniz Tent 150