— 391 —
      SCHOLION. Poterat forte cuipiam haec disquisitio, sicuti subtilis et operosa,
ita etiam supervacanea et ab omni utilitate derelicta videri. Et si corollariorum
fecunditatem spectes, habes me assentientem. Mens enim, quanquam
tale principium non edocta, non potest non ubivis sponte et naturae quadam
necessitate eodem uti. Verum nonne ideo digna erit disquisitione materia, catenam
veritatum ad summum usque articulum sequi? Et certe hac ratione legem
argumentationum mentis nostrae penitius introspicere non vilipendendum est.
Kant ND 391