— 479 —
      Prop. IV. Theorema. Compositum in infinitum divisibile non
constat partibus primitivis s. simplicibus.
      Cum in composito in infinitum divisibili nunquam perveniatur dividendo
in partes omni compositione exutas, quae autem dividendo non tolli potest
compositio, tolli plane non possit, nisi omnem compositi exsistentiam abrogaveris;
quia vero, quae in composito remanent compositione omni sublata,
partes audiunt simplices Prop. I: compositum infinities divisibile talibus non
constare liquet.
Kant MoPh 479