— 375 —
Corollarium generale.
      Omne itaque corpus, si recte sentio, partibus continetur solidis, intercedente
materia quadam elastica ceu vinculo unitis. Particulae elementares,
hac intermista, quamvis a contactu mutuo remotae, tamen huius ope semet
attrahunt et artius profecto colligantur, quam per contactum immediatum fieri
posset. Quippe contactus molecularum ut plurimum globosarum, cum vix
puncto fiat, infinities debilior foret ea, quae per universam praestatur superficiem,
cohaesione. Hac vero ratione situs elementorum mutari salva cohaesione
potest et simul in promptu est, quomodo, detracta ex interstitiis ex parte materia
illa uniente, propius sibi possint elementa accedere et volumen contrahere;
contra ea, aucta vel quantitate vel etiam elasticitate ipsius, corpus volumine
augescere et particulae a se invicem recedere absque cohaesionis iactura
possint. Quae in theoria ignis maximi momenti sunt.
Kant Ign 375