— 7 PRAEF —
      Primum est, ex eo quod mens humana in se conversa
— 8 PRAEF —
non percipiat aliud se esse quam rem cogitantem,
non sequi ejus naturam sive essentiam in eo tantum
consistere, quod sit res cogitans, ita ut vox tantum
caetera omnia excludat quae forte etiam dici possent ad
animae naturam pertinere. Cui objectioni respondeo
me etiam ibi noluisse illa excludere in ordine ad ipsam
rei veritatem (de qua scilicet tunc non agebam),
sed dumtaxat in ordine ad meam perceptionem, adeo
ut sensus esset me nihil plane cognoscere quod ad
essentiam meam scirem pertinere, praeterquam quod
essem res cogitans, sive res habens in se facultatem
cogitandi. In sequentibus autem ostendam quo pacto,
ex eo quod nihil aliud ad essentiam meam pertinere
cognoscam, sequatur nihil etiam aliud revera ad illam
pertinere.
Descartes Med 7-8 Praef