— 278 —
      Par. VII. Quod autem homo, ut reliqua individua, suum esse,
quantum in se est, conservare conetur, negare nemo potest. Nam
si hic aliqua concipi posset differentia, inde oriri deberet, quod
homo voluntatem haberet liberam. Sed quo homo a nobis magis
liber conciperetur, eo magis cogeremur statuere, ipsum sese necessario
debere conservare, et mentis compotem esse, quod facile
unusquisque, qui libertatem cum contingentia non confundit,
— 279 —
mihi concedet. Est namque libertas virtus, seu perfectio quicquid
igitur hominem impotentiae arguit, id ad ipsius libertatem referri
nequit. Quare homo minime potest dici liber, propterea quod
potest non existere, vel quod potest non uti ratione, sed tantum
quatenus potestatem habet existendi, et operandi secundum humanae
naturae leges. Quo igitur hominem magis liberum esse consideramus,
eo minus dicere possumus, quod possit ratione non
uti, et mala prae bonis eligere; et ideo Deus, qui absolute liber
existit, intelligit, et operatur, necessario etiam, nempe ex suae
naturae necessitate existit, intelligit, et operatur. Nam non dubium
est, quin Deus eadem, qua existit, libertate operetur: ut
igitur ex ipsius naturae necessitate existit, ex ipsius etiam naturae necessitate
agit, hoc est, libere absolute agit.
      Par. VIII. Concludimus itaque, in potestate uniuscujusque hominis
non esse ratione semper uti, et in summo humanae libertatis fastigio
esse; et tamen unumquemque semper, quantum in se est, conari
suum esse conservare, et (quia unusquisque tantum juris habet,
quantum potentia valet), quicquid unusquisque, sive sapiens
sive ignarus conatur, et agit, id summo naturae jure conari, et
agere. Ex quibus sequitur Jus, et institutum naturae, sub quo
omnes nascuntur homines, et maxima ex parte vivunt, nihil, nisi
quod nemo cupit, et quod nemo potest, prohibere, non contentiones,
non odia, non iram, non dolos, nec absolute aliquid,
quod appetitus suadet, aversari. Nec mirum nam natura
non legibus humanae rationis, quae non nisi hominum verum
utile, et conservationem intendunt, continetur, sed infinitis aliis,
quae totius naturae, cujus homo particula est, aeternum ordinem
respiciunt, ex cujus sola necessitate omnia individua certo modo
determinantur ad existendum, et operandum: Quicquid ergo nobis
in natura ridiculum, absurdum, aut malum videtur, id inde est,
quod res tantum ex parte novimus, totiusque naturae ordinem, et
cohaerentiam maxima ex parte ignoramus, et quod, omnia ex
praescripto nostrae rationis ut dirigerentur, volumus: cum tamen
id, quod ratio malum esse dictat, non malum sit respectu ordinis,
et legum universae naturae, sed tantum solius nostrae naturae legum
respectu.
Spinoza TP 278-279