— 328 —
Praesertim si satis intelligant, nulla nos objecta
— 329 —
externa sentire posse, nisi ab iis aliquis motus localis
in nervis nostris excitetur; talemque motum excitari
non posse a stellis fixis, longissime hinc distantibus
nisi fiat etiam aliquis motus in illis et in toto coelo interjacente:
his enim admissis, caetera omnia, saltem generaliora
quae de Mundo et Terra scripsi, vix aliter quam
a me explicata sunt, intelligi posse videntur.
Descartes PPh 328-329