— 328 —
CCVI.
Imo plusquam moraliter.
      Praeterea quaedam sunt, etiam in rebus naturalibus,
quae absolute ac plusquam moraliter certa existimamus,
hoc scilicet innixi Metaphysico fundamento,
quod Deus sit summe bonus et minime fallax, atque
ideo facultas quam nobis dedit ad verum a falso dijudicandum,
quoties ea recte utimur, et quid ejus ope
distincte percipimus, errare non possit. Tales sunt Mathematicae
demonstrationes; talis est cognitio quod
res materiales exsistant; et talia sunt evidentia omnia
ratiocinia, quae de ipsis fiunt. In quorum numerum
fortassis etiam haec nostra recipientur ab iis, qui considerabunt,
quo pacto ex primis et maxime simplicibus
cognitionis humanae principiis, continua serie deducta sint.
Descartes PPh 328