— 327 —
CCV.
Ea tamen quae explicui,
videri saltem moraliter
certa.

      Sed tamen, ne qua hic veritati fraus fiat, considerandum
est quaedam esse quae habentur certa moraliter,
hoc est, quantum sufficit ad usum vitae, quamvis
si ad absolutam Dei potentiam referantur, sint incerta.
Ut ex gr, si quis legere velit epistolam, latinis quidem
literis, sed non in vera significatione positis,
scriptam, et conjiciens, ubicunque in ea est A, legendum
— 328 —
esse B, ubi B legendum C, atque ita pro unaquaque
litera proxime sequentem esse substituendam,
inveniat hoc pacto latina quaedam verba ex iis componi:
non dubitabit quin illius epistolae verus sensus
in istis verbis contineatur, etsi hoc sola conjectura
cognoscat, et fieri forsan possit, ut qui eam scripsit,
non literas proxime sequentes, sed aliquas alias loco
verarum posuerit, atque sic alium in ea sensum occultaverit:
hoc enim tam difficulter potest contingere,
ut non credibile videatur. [>]
Descartes PPh 327-328