— 327 —
Hocque etiam ad usum vitae sufficiet, quia et
Medicina, et Mechanica, et caeterae artes omnes, quae
ope Physicae perfici possunt, ea tantum quae sensilia
sunt, ac proinde inter naturae phaenomena numeranda,
pro fine habent. Et ne quis forte sibi persuadeat,
Aristotelem aliquid amplius praestitisse aut praestare
voluisse, ipsemet in primo Meteorologicorum, initio
capitis septimi, expresse testatur, de iis quae sensui non
sunt manifesta, se putare sufficientes rationes et demonstrationes
afferre, si tantum ostendat ea ita fieri
posse, ut a se explicantur.
Descartes PPh 327