— 325 —
CCII.
Democriti Philosophiam
non minus differre
a nostra, quam
a vulgari.

      At Democritus etiam corpuscula quaedam imaginabatur,
varias figuras, magnitudines et motus habentia,
ex quorum coacervatione mutuisque concursibus omnia
sensilia corpora exsurgerent; et tamen ejus philosophandi
ratio vulgo ab omnibus rejici solet. Verum
nemo unquam illam rejecit, propterea quod in ea considerarentur
quaedam corpora tam minuta ut sensum
effugerent, quae varias magnitudines, figuras et motus
habere dicerentur; quia nemo potest dubitare, quin
multa revera talia sint, ut modo ostensum est. Sed rejecta
est, primo, quia illa corpuscula indivisibilia supponebat,
quo nomine etiam ego illam rejicio; deinde,
quia vacuum circa ipsa esse fingebat, quod ego nullum
dari posse demonstro; tertio, quia gravitatem iisdem
tribuebat, quam ego nullam in ullo corpore, cum solum
spectatur, sed tantum quatenus ab aliorum corporum
situ et motu dependet atque ad illa refertur,
intelligo; ac denique, quia non ostendebat, quo pacto
res singulae ex solo corpusculorum concursu orirentur,
vel si de aliquibus id ostenderet, non omnes ejus
rationes inter se cohaerebant: saltem quantum judicare
licet ex iis, quae de ipsius opinionibus memoriae
prodita sunt. An autem ea quae hactenus de Philosophia
scripsi, satis cohaereant, aliis judicandum relinquo.
CCIII.
Quomodo figuras et motus
particularum insensilium
cognoscamus.

      At insensilibus corporum particulis determinatas
figuras et magnitudines et motus assigno, tanquam si
eas vidissem, et tamen fateor esse insensiles; atque
ideo quaerent fortasse nonnulli, unde ergo quales sint
— 326 —
agnoscam. Quibus respondeo: me primo quidem, ex
simplicissimis et maxime notis principiis, quorum cognitio
mentibus nostris a natura indita est, generaliter
considerasse, quaenam praecipuae differentiae inter magnitudines
et figuras et situs corporum, ob solam
exiguitatem suam, insensilium esse possent, et quinam
sensiles effectus ex variis eorum concursibus sequerentur.
Ac deinde, cum similes aliquos effectus in
rebus sensibilibus animadverti, eas ex simili talium
corporum concursu ortas existimasse; praesertim cum
nullus alius ipsas explicandi modus excogitari posse
videbatur. Atque ad hoc arte facta non parum me
adjuverunt: nullum enim aliud, inter ipsa et corpora
naturalia, discrimen agnosco, nisi quod arte factorum
operationes, ut plurimum, peraguntur instrumentis
adeo magnis, ut sensu facile percipi possint: hoc enim
requiritur, ut ab hominibus fabricari queant. Contra
autem naturales effectus fere semper dependent ab
aliquibus organis adeo minutis, ut omnem sensum
effugiant. Et sane nullae sunt in Mechanica rationes,
quae non etiam ad Physicam, cujus pars vel species est,
pertineant: nec minus naturale est horologio, ex his
vel illis rotis composito, ut horas indicet, quam arbori
ex hoc vel illo semine ortae, ut tales fructus producat.
Quamobrem, ut ii qui in considerandis automatis
sunt exercitati, cum alicujus machinae usum sciunt et
nonnullas ejus partes aspiciunt, facile ex istis, quo
modo aliae quas non vident sint factae, conjiciunt: ita
ex sensilibus effectibus et partibus corporum naturalium,
quales sint eorum caussae et particulae insensiles,
investigare conatus sum.
Descartes Pph 325-326