— 9 —
Pro quibus sigillatim animadvertendum
est ad eam qua synonyma sunt significationem 〈et〉 ad eam
qua cum ente diversifica capiuntur. Res enim non ab eo
quod est reor denominative hic dicitur, sed ab hoc quod
ratio est seu ratum quiddam. Aliquid non capitur adiective,
quatenus accidentaliter significat, seu per adiacentis
modum, unde aliquis est sol, aliqua est luna, aliquod est
astrum, sed significat substantive, prout aliquid est sol,
aliquid astrum, aliquid luna. Unum non quatenus numeri
principium indivisibilitatemque certam significat et reductive
est in praedicamento quantitatis, sed ab individuitate
qua singula entium sunt hoc ipsum quod sunt incommunicabiliter.
Verum non a logica significatione, quae in
complexione quadam accipitur, affirmationem vel negationem
consequente vel concomitante, vel etiam iudicium tum
sensus tum trium intellectus operationum (conceptionis, verificationis
et discursus), sed iuxta transcendentem illam,
qua verum dicitur vinum, qua ipsum est et non aliud, purum
et non mixtum, similiter et quodcunque aliud in suo
ordine, genere atque modo. Bonum non ab ethica, sed a
— 10 —
physica communiter dicta significatione, qua quidquid est
verum et simplex, hoc vel illud, idem et bonum dicitur,
ut ens philosophus, verus philosophus, bonus philosophus.
Et haec physice accepta bonitas extenditur ad modos naturae,
artis et intentionis et nominis et cuiuscunque alius.
Itaque bonitas est duplex: substantialis seu essentialis, atque
superveniens; et haec subdividitur in adhuc naturalem, sicut
est bona dispositio ad ambulandum, diu vivendum; moralem,
qualis est dispositio ad iuvandum alios; fortuitam,
sicut bona dicimus opes atque favores astri; et voluntariam,
qua bona sunt humana atque divina beneficia.
Bruno Sum 9-10