— 324 —
Atque saltem illi, qui agnoscunt quantitatem
esse indefinite divisibilem, fateri debent ejus partes
reddi posse tam exiguas, ut nullo sensu percipiantur.
Et sane mirum esse non debet, quod valde minuta corpora
sentire nequeamus; cum ipsi nostri nervi, qui
moveri debent ab objectis ad sensum efficiendum, non
sint minutissimi, sed, funiculorum instar, ex multis
particulis se minoribus conflati; nec proinde a minutissimis
corporibus moveri possint. Nec puto quemquam
ratione utentem negaturum, quin longe melius
sit, ad exemplum eorum quae in magnis corporibus
accidere sensu percipimus, judicare de iis quae accidunt
in minutis corpusculis, ob solam suam parvitatem
sensum effugientibus, quam ad haec explicanda,
— 325 —
novas res nescio quas, nullam cum iis quae sentiuntur
similitudinem habentes, excogitare.
Descartes PPh 324-325