— 324 —
CCI.
Dari particulas corporum
insensiles.

      At multas in singulis corporibus particulas considero,
quae nullo sensu percipiuntur: quod illi fortasse
non probant, qui sensus suos pro mensura cognoscibilium
sumunt. Quis autem potest dubitare, quin
multa corpora sint tam minuta, ut ea nullo sensu deprehendamus?
si tantum consideret, quidnam singulis
horis adjiciatur iis quae lente augentur, vel quid detrahatur
ex iis quae minuuntur. [>]
Descartes PPh 324