— 323 —
CC.
Nullis me in ea principiis
usum esse, quae
non ab omnibus recipiantur;
hancque
Philosophiam non
esse novam, sed
maxime antiquam et
vulgarem.

      Sed velim etiam notari, me hic universam rerum
materialium naturam ita conatum esse explicare, ut
nullo plane principio ad hoc usus sim, quod non ab
Aristotele, omnibusque aliis omnium seculorum Philosophis
fuerit admissum: adeo ut haec Philosophia
non sit nova, sed omnium maxime antiqua et vulgaris.
Nempe figuras et motus et magnitudines corporum
consideravi, atque secundum leges Mechanicae, certis
et quotidianis experimentis confirmatas, quidnam ex
istorum corporum mutuo concursu sequi debeat, examinavi.
Quis autem unquam dubitavit, quin corpora
moveantur, variasque habeant magnitudines et figuras,
pro quarum diversitate ipsorum etiam motus varientur,
atque ex mutua collisione, quae majuscula sunt in
multa minora dividantur, et figuras mutent? Hoc non
uno tantum sensu, sed pluribus, visu, tactu, auditu
deprehendimus; hoc etiam distincte imaginamur et
— 324 —
intelligimus: quod de reliquis, ut de coloribus, de
sonis et caeteris, quae non ope plurium sensuum, sed
singulorum duntaxat percipiuntur, dici non potest:
semper enim eorum imagines in cogitatione nostra
sunt confusae, nec quidnam illa sint scimus.
Descartes PPh 323-324