— 323 —
CXCIX.
Nullae naturae phaenomena
in hac tractatione
fuisse praetermissa.

      Atque ita facili enumeratione colligitur, nulla naturae
phaenomena fuisse a me in hac tractatione praetermissa.
Nihil enim inter naturae phaenomena est
recensendum, nisi quod sensu deprehenditur. Atqui
exceptis magnitudine, figura et motu, quae qualia sint
in unoquoque corpore explicui, nihil extra nos positum
sentitur, nisi lumen, color, odor, sapor, sonus,
et tactiles qualitates; quae nihil aliud esse, vel saltem
a nobis non deprehendi quicquam aliud esse
in objectis, quam dispositiones quasdam in magnitudine,
figura et motu consistentes, hactenus est demonstratum.
Descartes PPh 323