— 322 —
Et optime comprehendimus quo pacto a varia
magnitudine, figura et motu particularum unius corporis,
varii motus locales in alio corpore excitentur;
nullo autem modo possumus intelligere, quo pacto ab
iisdem (magnitudine scilicet, figura et motu) aliquid
aliud producatur, omnino diversae ab ipsis naturae,
quales sunt illae formae substantiales et qualitates
reales, quas in rebus esse multi supponunt; nec etiam
quo pacto postea istae qualitates aut formae vim habeant
in aliis corporibus motus locales excitandi. Quae cum
ita sint, et sciamus eam esse animae nostrae naturam,
ut diversi motus locales sufficiant ad omnes sensus in
ea excitandos; experiamurque illos reipsa varios sensus
in ea excitare, non autem deprehendamus quicquam
aliud, praeter ejusmodi motus, a sensuum externorum
organis ad cerebrum transire: omnino concludendum
est, non etiam a nobis animadverti, ea, quae in objectis
externis, luminis, coloris, odoris, saporis, soni, caloris,
frigoris et aliarum tactilium qualitatum, vel
etiam formarum substantialium, nominibus indigitamus,
quicquam aliud esse quam istorum objectorum
— 323 —
varias dispositiones, quae efficiunt ut nervos nostros
variis modis movere possint.
Descartes PPh 322-323