— 322 —
Atque si quis aurem
suam digito obturet, tremulum quoddam murmur
audiet, quod a solo motu aëris in ea inclusi procedet.
Denique saepe advertimus calorem, aliasve sensiles
qualitates, quatenus sunt in objectis, nec non etiam
formas rerum pure materialium, ut, ex. gr., formam
ignis, a motu locali quorundam corporum oriri, atque
ipsas deinde alios motus locales in aliis corporibus
efficere. [>]
Descartes PPh 322