— 321 —
CXCVIII.
Nihil a nobis in objectis
externis sensu deprehendi,
praeter ipsorum
figuras, magnitudines
et motus.

      Praeterea non deprehendimus ullam differentiam
inter nervos, ex qua liceat judicare, aliud quid per
unos quam per alios, ab organis sensuum externorum
ab cerebrum pervenire, vel omnino quicquam eo pervenire
praeter ipsorum nervorum motum localem.
Videmusque hunc motum localem, non modo sensum
titillationis vel doloris exhibere, sed etiam luminis et
sonorum. Nam si quis in oculo percutiatur, ita ut
— 322 —
ictus vibratio ad retinam usque perveniat, hoc ipso
videbit plurimas scintillas luminis fulgurantis, quod
lumen extra ejus oculum non erit. [>]
Descartes PPh 321-322