— 320 —
CXCVII.
Mentem esse talis naturae,
ut a solo corporis
motu varii sensus
in ea possint excitari.

      Probatur deinde talem esse nostrae mentis naturam,
ut ex eo solo quod quidam motus in corpore fiant, ad
quaslibet cogitationes, nullam istorum motuum imaginem
referentes, possit impelli; et speciatim ad illas
confusas, quae sensus, sive sensationes, dicuntur. Nam
videmus verba, sive ore prolata, sive tantum scripta,
quaslibet in animis nostris cogitationes et commotiones
excitare. In eadem charta, cum eodem calamo
et atramento, si tantum calami extremitas certo modo
— 321 —

supra chartam ducatur, literas exarabit, quae cogitationes
praeliorum, tempestatum, furiarum, affectusque
indignationis et tristitiae in lectorum animis concitabunt;
si vero alio modo fere simili calamus moveatur,
cogitationes valde diversas, tranquillitatis, pacis,
amoenitatis, affectusque plane contrarios amoris et
laetitiae efficiet. Respondebitur fortasse, scripturam vel
loquelam nullos affectus, nullasque rerum a se diversarum
imaginationes, immediate in mente excitare,
sed tantummodo diversas intellectiones; quarum
deinde occasione anima ipsa variarum rerum imagines
in se efformat. Quid autem dicetur de sensu doloris et
titillationis? Gladius corpori nostro admovetur, illud
scindit: ex hoc solo sequitur dolor, qui sane non minus
diversus est a gladii, vel corporis quod scinditur,
locali motu, quam color, vel sonus, vel odor, vel
sapor. Atque ideo, cum clare videamus, doloris sensum
in nobis excitari ab eo solo, quod aliquae corporis
nostri partes contactu alicujus alterius corporis
localiter moveantur, concludere licet, mentem
nostram esse talis naturae, ut ab aliquibus etiam motibus
localibus, omnium aliorum sensuum affectiones
pati possit.
Descartes PPh 320-321