— 320 —
Ac denique, ex eo quod dolor aliquando sentiatur
tanquam in quibusdam membris, in quibus nulla
tamen est doloris caussa, sed in aliis per quae transeunt
nervi, qui ab illis ad cerebrum protenduntur. Quod
ultimum innumeris experimentis ostendi potest, sed
unum hic ponere sufficiet. Cum puellae cuidam, manum
gravi morbo affectam habenti, velarentur oculi
quoties Chirurgus accedebat, ne curationis apparatu
turbaretur, eique post aliquot dies brachium ad cubitum
usque, ob gangraenam in eo serpentem, fuisset amputatum,
et panni in ejus locum ita substituti, ut eo
se privatam esse plane ignoraret, ipsa interim varios
dolores, nunc in uno ejus manus quae abscissa erat
digito, nunc in alio se sentire querebatur: quod sane
aliunde contingere non poterat, quam ex eo quod
nervi, qui prius ex cerebro ad manum descendebant,
tuncque in brachio juxta cubitum terminabantur, eodem
modo ibi moverentur, ac prius moveri debuissent
in manu, ad sensum hujus vel illius digiti dolentis,
animae in cerebro residenti imprimendum.
Descartes PPh 320