— 319 —
CXCVI.
Animam non sentire,
nisi quatenus est in
cerebro.

      Probatur autem evidenter, animam non quatenus
est in singulis membris, sed tantum quatenus est in cerebro,
ea quae corpori accidunt in singulis membris
nervorum ope sentire: primo, ex eo quod morbi varii,
solum cerebrum afficientes, omnem sensum tollant,
vel perturbent; ut et ipse somnus, qui est in solo cerebro,
quotidie nobis magna ex parte adimit sentiendi
facultatem, quam postmodum vigilia restituit. Deinde,
ex eo quod, cerebro illaeso, si tantum viae, per quas
— 320 —
nervi a membris externis ad illud porriguntur, obstructae
sint, hoc ipso illorum membrorum sensus etiam
perit.
Descartes PPh 319-320