— 319 —
CXCV.
De visu.
      Denique nervorum opticorum extremitates, tunicam,
retinam dictam, in oculis componentes, non ab
aëre nec a terrenis ullis corporibus ibi moventur, sed
a solis globulis secundi elementi, unde habetur sensus
luminis et colorum; ut jam satis in Dioptrica et Meteoris
explicui.
Descartes PPh 319