— 319 —
CXCIV.
De auditu.
      Quarto, duo alii nervi, in intimis aurium cavernis
reconditi, excipiunt tremulos et vibratos totius aëris
circumjacentis motus. Aër enim membranulam tympani
concutiens, subjunctam trium ossiculorum catenulam,
cui isti nervi adhaerent, simul quatit; atque
ab horum motuum diversitate, diversorum sonorum
sensus oriuntur.
Descartes PPh 319